# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.2.12

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.12

In epistola qua a litteris a rege acceptis respondet S. Gregorius, non minus elucet summa animi demissio. Nam postquam de conversis ad fidem catholicam Recharedi opera omnibus Gothis, prius Arianis, exclamavit stupens: Haec est immutatio dexterae excelsi (Psal. lxxvi, 11); subdit: cujus enim vel saxeum pectus tanto hoc opere cognito, non statim in omnipotentis Dei laudibus, atque in tuae excellentiae amore mollescat? Haec me, fateor, quae per vos acta sunt, saepe convenientibus filiis meis dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat. Haec me plerumque etiam contra me excitant, quod piger ego et inutilis tunc inerti otio torpeo, quando in animarum congregationibus pro lucro coelestis patriae reges elaborant. Quid itaque ego in illo tremendo examine judici venienti dicturus sum, si tunc illuc vacuus venero, ubi tua excellentia greges post se fidelium ducet, quos modo ad verae fidei gratiam per studiosam et continuam praedicationem traxit (Lib. ix, ep. 112). Postea gratias agit pro muneribus regiis ad beatum Petrum missis (in his erat calix aureus), et maxime laudat regem ob rejectam ingentem pecuniae summam, quam Judaei obtulerant, ut legem contra ipsos latam refigeret: quo facto, auro innocentiam praetulit, et Davidem aemulatus est, imo superavit. Nam si ab armato rege in sacrificium Dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti Deo rex obtulit, qui pro amore illius non aquam, sed aurum accipere contempsit? Itaque, fili excellentissime, fidenter dicam, quia libasti aurum Domino, quod contra eum habere noluisti. Magna sunt haec, et omnipotentis Dei laudi tribuenda (Lib. ix, ep. 61).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
