Latin
Book 4, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Massilia relicta Cyriacum Arelatem venisse credimus, et ad Virgilium detulisse summi pontificis epistolam, qua confirmabat privilegia a cuidam monasterio virorum olim a Vigilio papa concessa. De privilegiis huic coenobio indultis nihil aliud scimus quam quod nos docet S. Gregorius (Lib. ix, Ep. 111); scilicet gloriosae memoriae b Childebertum, Francorum regem, intra muros Arelatensis civitatis monasterium virorum constituisse, et quaedam pro habitantium sustentatione concessisse; cujus ne voluntas duceretur in irritum, et ea quae pro quiete monachorum disposita fuerant, turbarentur, epistolis suis haec apostolica petiisse auctoritate firmari· Subjunxerat petitioni suae ut eidem monasterio tam in dispositione rerum, quam in ordinatione abbatis quaedam pariter privilegia largirentur: sciens quippe eam apostolicae sedi reverentiam a fidelibus exhiberi, ut quae ejus fuissent decreto disposita, nullius deinceps illicitae usurpatio…is molestia quaterentur. Annuerat regiae postulationi Vigilius papa, et ea de re scripsit ad Aurelium seu Aurelianum episcopum. Verum ne lapsu temporis, quae indulserat Vigilius oblivione delerentur, et ab Arelatensibus episcopis convellerentur, S. Gregorius exemplum privilegii ab antecessore suo concessi misit ad Vigilium, et omnia in ipso contenta rata se habere significavit. Nam licet, inquit, ea quae semel opostolicae seuis auctoritate sancita sunt, nil egeant firmitatis; ex abundantia tamen cuncta, quae pro hujus rei quiete a praedecessore nostro statuta sunt, nostra iterum auctoritate in omnibus roboramus. Fraternitas ergo vestra ita se in custodiendis eis exhibeat: quatenus et omnem occasionem inquietudinis excludat, et aliis haec operari suadeat, dum se in custodienda c defuncti piissima voluntate, sollicitam, ut decet, exhibuerit et devotam. Aleo cautum esse servorum Dei tranquillitati cupiebat optimus pater. Caeterum haec et similia d privilegia saepe Gallicanis monasteriis, postulantibus etiam regibus, concessa romanis a pontificibus, jam tunc summam eorum etiam in Galliis auctoritatem fuisse probant, citra quam videlicet nihil ratum habebatur; qua vero ac edente inconcussa omnia stabant.