# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.2.4

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.4

Arelate discedens Cyriacus fortasse Viennam perrexit. Desiderioque archiepiscopo obtulit S. Gregorii epistolam, qua ipsi etiam pro privilegiis supplicanti respondet. Aiebat hic praesul Ecclesiae suae quaedam olim privilegia esse ab apostolica sede concessa, usumque pallii suos antecessores antiquitus habuisse: quae sibi aliisque in posterum Viennensibus antistitibus restitui magnopere capiebat. Sed nihil repertum in Ecclesiae Romanae scrinio, quo de concessis aliquando privilegiis illis fides fieret, testatur S. Gregorius; unde monet archiepiscopum ut in requirendis Ecclesiae suae chartis sit sollicitus; et si quae reperiantur quibus quod contendebat probari possit, Romam curet transmittere. Nam qui nova concedimus, inquit, vetera libentissime reparamus (Lib. ix, ep. 112). Unde liquet non omnibus olim metropolitanis concessum pallium. Eadem fere scripsit postea Aetherio Lugdunensi (Lib. xi, ep. 56).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
