Latin
Book 4, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cyriacum Vapincum petiisse testis est epistola ad e Aregium episcopum Vapincensem scripta (Lib. xi, ep. 107), qua sanctissimus pontifex tum amicum de suorum obitu moerentem consolatur, tum rogat ut synodo per Syagrium cogendae intersit, ac se de omnibus in ea gestis reddat certiorem, quod tanti viri sanctitatem compertam haberet. Aregius non ita pridem Romam profectus fuerat ad invisenda sanctorum apostolorum limina, et ad salutandum S. Gregorium; postularatque ut sibi atque archidiacono suo licentia daretur utendi dalmaticis. lis enim tunc non utebantur diaconi promiscue, sed tunicis quae erant strictis manicis, dalmaticae vero amplis. Legimus in f Vita S. Caesarii Arelatensis, Symmachum papam, tanta ejus meritorum dignitate permotum. . . . diaconos ipsius ad Romanae instar Ecclesiae dalmaticarum fecisse habitu praeeminere. Aregius hominum suorum infirmitate compulsus festinanter abscesserat, nondum obtento dalmaticis utendi privilegio. Quod per Cyriacum ad eum misit, additis etiam ipsis dalmaticis. (Cf. Joan. Diac. l. iii, c. 59.)