# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.2.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.2.5

Cyriacum Vapincum petiisse testis est epistola ad e Aregium episcopum Vapincensem scripta (Lib. xi, ep. 107), qua sanctissimus pontifex tum amicum de suorum obitu moerentem consolatur, tum rogat ut synodo per Syagrium cogendae intersit, ac se de omnibus in ea gestis reddat certiorem, quod tanti viri sanctitatem compertam haberet. Aregius non ita pridem Romam profectus fuerat ad invisenda sanctorum apostolorum limina, et ad salutandum S. Gregorium; postularatque ut sibi atque archidiacono suo licentia daretur utendi dalmaticis. lis enim tunc non utebantur diaconi promiscue, sed tunicis quae erant strictis manicis, dalmaticae vero amplis. Legimus in f Vita S. Caesarii Arelatensis, Symmachum papam, tanta ejus meritorum dignitate permotum.... diaconos ipsius ad Romanae instar Ecclesiae dalmaticarum fecisse habitu praeeminere. Aregius hominum suorum infirmitate compulsus festinanter abscesserat, nondum obtento dalmaticis utendi privilegio. Quod per Cyriacum ad eum misit, additis etiam ipsis dalmaticis. (Cf. Joan. Diac. l. iii, c. 59.)

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
