Latin
6.4.2.1 to 6.4.2.27
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.4.2.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipua autem ejus sollicitudo fuit insurgentes errores, mox ut innotescerent, discutere et opprimere. Non ita pridem exorta erat Alexandriae haeresis Agnoitarum, cujus initia quidam referunt ad Themistium diaconum, unde dicti sunt Themistiani. Hanc haeresim excitasse quosdam monachos ex Palaestina auctor est S. Eulogius Alexandrinus, qui adversus hujusmodi haereticos decertavit (Joan. Dumascen. de Haeres. apud Photium Biblioth. cod. 230). Hi vero Christo ignorantiam tribuebant, ex nonnullis Evangelii locis male intellectis. Nimirum Christo de Lazaro sepulto inquirente, Ubi posuistis eum? (Joan. xi, 34) et alibi dicente: De die autem illo vel hora, nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius (Marci xiii, 32); inde asserendum putabant ipsum ea ignorasse. Contra hunc errorem scripsit Eulogius, et ad Gregorium a lucubrationem suam approbandam curavit mittere; quam papa valde laudavit, ut doctrinae Ecclesiae prorsus consentaneam: De doctrina vestra, inquit, contra haereticos, qui dicuntur Agnoitae, fuit valde quod admiraremur; quod autem displiceret, non fuit. In eodem autem sensu jamdudum communi filio nostro Anatolio diacono plurima scripseram. Ita autem doctrina vestra per omnia Latinis Patribus concordavit, ut mirum mihi non esset quod in diversis linguis spiritus non fuerit diversus. Nam hoc quod de ficulnea dixistis, in eo sensu proprie beatus Augustinus loquitur, quia cum Evangelista subjunxit: Nondum enim erat tempus ficorum (Mar. xi, 13), aperte cognoscitur quod per ficum Dominus in Synagoga fructum quaesierat, quae folia legis habuit, sed fructum operis non habebat. Non enim poterat Creator omnium nescire, quia fructum ficus non habuit, quod dum tempus ficorum non esset, omnes poterant scire (Lib. x, ep. 39). Pergit sanctus Paterfostendere mirum consensum doctrinae Eulogii cum Augustiniana, quam ipse sitibundus hauserat, et inebriatus eructabat. Certe sufficit Gregoriana haec epistola, ad Agnoitarum somnia refellenda; in ea enim occurritur omnibus, unde Christo qualiscumque ignorantia posset affingi.