# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.4.9

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.4.9

Amicorum vilia minime dissimulabat ad eos scribens. Ita Clementinam patriciam alloquitur: Nuntiatum mihi est quod si quando vos quisquam offenderit, dolorem irremissibiliter retinetis. Quod si verum est, quia quantum vos diligo, tantum contristor: peto ut hoc a vobis vitium nobiliter excludatis, et secus boni operis segetem inimici semen crescere non sinatis. Dominicae orationis verba ad memoriam reducantur, et non apud vos plus valeat culpa quam venia. Excessus Gloriae vestrae bonitas superet, et magis salubriter ignoscendo devotum faciat, quem potest persistens facere asperitas indevotum. Relinquatur illi unde verecundiam habeat, et non servetur quod doleat. Nam plerumque plus virium habet discreta in correctione remissio, quam in exsequenda ultione districtio (Lib. x, ep, 58). Si contingeret amicos ex libertate corripiendi quandoque offendi et exacerbari, amicabilibus verbis eos definire satagebat, ut intelligerent aspera verba non ex odio, sed ex cbaritate fluxisse.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
