# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.5.11

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.5.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.5.11

Non minus in falsarios, qui calumniatoribus affines sunt, indignabatur Gregorius veritatis studiosissimus cultor. Hinc graviter exarsit in Andream monachum (Lib. xi, ep. 74), ut conjicere licet, Graecum, qui non solum epistolam Eusebii, Thessalonicensis episcopi, ipsius fidei commendatam ut Latinam eam faceret, corruperat, et haeresibus infecerat, sed etiam sermones aliquos Graece evulgarat quibus praefixerat papae nomen. Eos diligentissime requiri jussit Gregorius et aboleri. Praeterea concilium habuit in quo de poena falsario aliunde flagitiosissimo infligenda deliberaretur; at vero quae decreta fuerit nos latet. Epistola ex qua haec habemus, humilitatis et modestiae Gregorii argumentum est. In ea enim simpliciter profitetur Graecarum se litterarum nescium.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
