# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.5.12

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.5.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.5.12

Ut res ad hunc annum spectantes absolvamus notanda sunt summatim quae ad illustrandam ecclesiasticam disciplinam aut historiam conferre possunt nondum a nobis delibata. Imperatori Joannem primae Justinianae episcopum pro aegritudine capitis ab episcopatu amovere cupienti, consentire noluit aequissimus pater, nisi aegrotus ipse, dato libello supplici, hoc peteret. Sed suasit ut quaereretur dispensator, qui munus episcopale obire posset (Lib. xi, ep. 47). Quiricus et alii Iberiae episcopi summum pontificem consuluerant de diversorum haereticorum baptismo et ordinationibus. Quibus respondit baptizatos in haeresi cum Trinitatis invocatione, non iterum baptizandos quando ad Ecclesiam revertuntur, sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes vero Nestorianos de incarnatione edocendos; et si Nestorium anathematizaverint, receptasque ab Ecclesia synodos recipere profiteantur, in propriis ordinibus admittendos (Lib. xi, ep. 67). Cum audisset Desiderium Viennensem episcopum grammaticam et litteras humaniores quibusdam exponere, id gravissime tulit, quia, inquit, in uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt (Lib. xi, ep. 54). Postea tamen Candidus presbyter ex Galliis rediens, Desiderium apud papam excusavit, negavitque ipsum in his nugis tempus terere. Deferendas ad episcopos clericorum causas saepe docet, ne episcopalis jurisdictio pessumdetur, clericos ab episcopo, exigente culpa, io poenitentiam missos Romanus defensor, episcopo inconsulto et nesciente, auctoritate propria ejecerat e loco ubi ad poenitentiam traditi fuerant. At jussit papa clericos episcopo sine mora restitui, et Romano prius increpato, gravia comminatus est, si talia deinceps committeret (Lib. xi, epp. 77 et 37). Quae ad obtinendum defensoris officium conditiones requirerentur, qualia forent eorum munia, quave formula constituerentur, habemus in epistola ad Vitum (Lib. xi, ep. 38). Gesta vel scripta S. Irenaei diu a se quaesita, sed ex eis aliquid invenire non valuisse testatur maximus Doctor. Nunc de rebus monasticis pauca attingenda (Lib. xi, ep. 56).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
