Latin
Book 4, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.5.13
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Agathosa questa esset maritum suum, se invita monachum facium, quod ad culpam invidiamque Urbici abbatis, in cujus monasterio conversus fuerat, pertinebat, edixit papa reddendum eum petenti, licet jam tonsuratum, nisi constaret ipsam prius mariti conversioni consensisse, suamque promisisse, aut ipsam adulterii esse ream (Lib. xi, ep. 50). In eodem concilio a quo damnatus est Andreas falsorum scriptorum artifex, concessa est Probo, monacho et abbati, testandi facultas de bonis ante susceptum habitum monasticum ad ipsum pertinentibus. Tanti enim erat momenti facultatem hanc dare, u… synodi totius consensum requirendum judicaverit… sapientissimus Pontifex. Neque vero facta fuisset Probo testamenti condendi licentia, nisi liquido constitisset ipsum jussum fuisse et quasi coactum a S. Gregorio monasterium subito introire, non induite ad deliberandum vel tractandam spatio. Unde non integrum ipsi fuerat de rebus suis disponere. Periculum autem erat ne bonis ipsius monasterio cedentibus, filius ejus summa egestate laboraret. Laudavit Januarium Caralitanum quod monasterium virorum in domo ancillarum Dei monasterio cohaerente construi noluerit; voluit tamen alium quaeri locum, ubi constitueretur (Lib. xi, ep. 25). Omitto beneficia quae in monasteria, etiam remotissima, contulit hoc anno optimus pater, praesertim in coenobium montis Sina (Lib. xi, ep. 1); sed quibuslibet muneribus et beneficiis praestantiora mihi videntur monita Cononi, Lirinensi abbati, data, quibus eum docet quanta cura, qua solertia monasterium sibi commissum regere debeat; maxime ob ejus decessoris incautam remissionem: Dilectionis tuae, inquit, vigilantia ardentiori se semper cura succendat; et ita cuncta, Deo adjuvante praemuniat, ut lupus sceviens huc illucque discurrens, in oves Dominicas ingrediendi locum non habeat. Et post aliqua: Itaque boni te dulcem, pravi sentiant correctorem. In qua videlicet correctione hunc esse ordinem noveris observandum, ut personas diligas, et vitia persequaris: nesi aliter agere fortasse volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos emendare desideras. Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est: ne si plus quam res exigit ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas. Ipsa enim in te dulcedo cauta sit, non remissa: correctio vero diligens sit, non severa. Sed sic alterum condiatur ab altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant (Ibid. ,ep. 12).