Latin
Book 4, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc etiam anno luxit Ecclesia Jerosolymitana patriarcham Amos, cujus cathedram accepit Isacius, et paulo post ad Gregorium synodicam misit epistolam. Fidam quam in ea profitebatur Isacius probavit papa, et gratias exsolvit Deo, qui et immutatis gregis sui pastoribus, fidem quam semel sanctis Patribus tradidit, etiam post eos immutabilem custodit. Gratiarum actionibus addidit preces pro imperatore, cujus temporibus, inquit, haereticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt, eloqui non praesumunt (Lib. xi, ep. 46). At quia audierat in Orientis Ecclesiis nullum ad sacrum ordinem, nisi ex praemiorum datione pervenire, ad tam nefariam simoniam eliminandam novum hortatur patriarcham. Monet quoque de compescendis jurgiis quaedam mansuete corrigendo, quaedam quae corrigi nequeunt, aequanimiter tolerando.