Latin
Book 4, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen in tot tantisque doloribus positus vir summae patientiae, quid toleraret vix cogitans, de amicorum suorum valetudine sollicitudinem gerebat. Id expertus est Marinianus, Ravennae episcopus, quem cum vomitu sanguinis laborare audiisset piissimus Pater, ad se accersivit ut curam ejus ageret. Interimque ut a jejuniis et vigiliis temperaret praecepit. Aliud tamen simul in animo habebat, Marinianum ad se vocans. Etenim proximum se morti intelligens, inter amici manus animam efflare cupiebat. (Lib. x, ep. 33.) Eamdem paternam charitatem expertus olim fuerat Castorius Ariminensis episcopus, quem diu ob infirmitatem retinuerat apud se, de ejus valetudine restituenda anxius et sollicitus (Lib. iii, ep. 24 et 25). Tenerum ejus animum erga aegrotantes amicos, maxime demonstrat epistola hoc anno ad Rusticianam patriciam scripta, in qua licet asserat corpus suum tanquam in sepultura ita siccatum esse, tamen ut piae feminae dolori…mpatiatur, proprii videtur oblivisci (Ibid. ,ep. 44).