# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.5.5

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.5.5

At praecipua ipsius cura erat in amicorum infirmitatibus, ut eos hujusmodi flagellis attritos ad poenitentiam provocaret. Sic urget Venantium podagra laborantem, de cujus lapsu jam locuti sumus: Inter quos (dolores) quid aliud debemus nisi semper delicta nostra ad memoriam revocare, atque omnipotenti Deo gratias agere? Quoniam qui ex carnis blandimento multa peccavimus, ex carnis afflictione purgamur. Sciendum quoque est nobis, quia poena praesens, si animum afflicti convertit, finis est culpae praecedentis. Si autem ad timorem Domini minime convertit, initium est poenae sequentis. Curandum igitur nobis est, et summopere in fletibus tota mentis conversione vigilandum, ne de tormento ad tormenta transeamus. Considerandum quoque est, quanta erga nos dispensatione pietatis agat Conditor noster, quod morte dignos assidue percutit, et tamen adhuc minime occidit (Lib. xi, ep. 30). Hac in epistola silet S. Gregorius de Venantii apostasia, nec de reditu ad monasticum statum quem deseruerat ipsum hortatur, quia malebat id aegroto suggeri ab ejus episcopo, scilicet Joanne Syracusano, ad quem scribit primam ejus curam esse debere hortando, rogando, Dei terribile judicium proponendo, ineffabilem ejus misericordiam promittendo, suadere Venantio ut ad habitum suum vel tn extremis redeat, ne ei tantae culpae reatus in aeterno judicio obsistat (Lib. xi, ep. 36). Eidem Joanni Venantii filias Barbaram et Antoninam commendavit, quibus etiam scripsit litteras consolatorias, et patrocinium suum adversus pravorum hominum consilia pollicitus est, quod praestitit (Ibid., ep. 78). Venantium ex hoc morbo non assurrexisse, sed occubuisse satis probant aliae S. Gregorii litterae; utrum prius acta poenitentia, res est divino relinquenda judicio. Italica ejus uxor jam obierat; nam si vixisset graviter decumbente et postea e vivis sublato marito, ad eam potius quam ad ejus filias scripsisset Gregorius, aut saltem iis in litteris aliqua matris injecta esset mentio. Hinc facilior erat Venantio reditus ad monachi statum, dissolutis conjugii vinculis. 6· Cupiebat Gregorius nobiles virgines e Sicilia Romam migrare, forte quod cognovisset hostes ad hujus insulae invasionem festinare, ut alias rationes interim taceam. De impetu hostili jamjam imminente vigilantissimus Pontifex admonuit universos Siciliae episcopos, et hortatus est ut litanias omni hebdomada feriis quarta et sexta indicerent, et ita contra barbaricae crudelitatis incursus supernae protectionis auxilium implorarent (Lib. xi, ep. 51). Precibus autem addere bona opera jubet, quia, inquit, inanis fit oratio ubi prava est actio. Idem periculum Sardiniae non longe dissitae insulae, ab hostibus impendisse supra diximus. At pacem ac tranquillitatem ipsi restitutam esse autumamus ex felici religionis Christianae propagatione apud Sardos aut advenas et Barbaros seu Barbaricinos aut indigenas. Ea de causa S. Gregorius rogavit insulae praesidem, ut Victori episcopo in gentilium conversione laboranti opem ferret. Aderat enim omnibus qui ejus opera et commendatione indigebant (Ibid., ep. 22).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
