Latin
Book 4, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen in utraque epistola docet qua ratione tolli possit scandalum, quod negligere citra peccatum non possumus. Proponitque S. Petri, apostolorum principis, exemplum, qui fidelium querelae arguentium quod intrasset ad gentiles et manducasset cum eis, eosque ad baptismum recepisset, non ex potestate, sed ex ratione respondit, causamque per ordinem exposuit: Si enim, inquit, cum a fidelibus culparetur, auctoritatem quam in sancta Ecclesia acceperat, attendisset, respondere poterat ut pastorem suum oves. . . reprehendere non auderent. Sed si in querela fidelium aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit… Si ergo pastor Ecclesiae, apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros humili ratione placare debemus?