Latin
Book 4, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.6.10
Unproofread scanNot analysed yet
Post ejus obitum monachi ejus monasterii venientes Romam petierunt sibi Constantium monachum abbatem constitui. At eum minime probavit sanctissimus pater, quod peculiaritati studere diceretur, et in Piceni provinciam perrexisset sine atiquo fratrum suorum. Eo itaque rejecto consensit ordinari Maurum cellerarium, modo quae de ipsius vita et industria testabantur qui elegerant vera esse probarentur. De his scripsit ad Joannem subdiaconum, insuperque praecepit ut Marinianum episcopum admoneret, peculiaritatem a quatuor aut a quinque monachis monasterii resecare.