# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.6.2

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.6.2

Ex epistola ad Arogem scripta datur conjciendum pacem aut inducias tunc fuisse Romanos inter et Langobardos. Attamen hoc anno rursus bellum conflagravit in Italia, ubi res infeliciter pro imperatore gestae sunt. Nec felicius in Oriente cesserunt; quasi jam omnia vergerent ad Mauricii de solio dejectionem et caedem. Langobardi cum Sclavorum auxiliis ab Avarum rege missis Cremonam primum obsidione cinxerunt et occuparunt, quam Agilulfus aequari solo jussit. Deinde Mantuam expugnavit idibus Septembris, quae vix clementiorem victorem est experta. Romanorum praesidium Brixellum incendit et deseruit. Hostilibus armis prementibus exarchus pacem impetravit, ea lege ut redderet Godiscalcum ducem ejusque uxorem filiam Agilulfi, ipsorumque liberos in expugnatione Parmae captos. Quamvis tot annis inter hostiles gladios vivere consuevisset S. Gregorius, de hoc tamen bello vehementer ingemuit, et cum amicis expostulavit, eorumque precum opem sibi adesse rogavit supplex, maxime S. Eulogii (Lib. xii, ep. 50). (Cf. Paul. Diac. l. iv, capp. 29 et 21.)

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
