# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.6.8

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.6.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.6.8

Summa haec Gregorio demandata potestas, ejus modestiae ac humilitati minime officiebat; quarum virtutum argumentum sane maximum est epistola hoc anno ad Joannem subdiaconum, Ravennae commorantem, scripta. Etenim in ea pene indignabundus queritur de Mariniano archiepiscopo Ravennate, quod legi publice faceret ad vigilias commenta beati Job, quia, inquit, illud opus non est populare, et rudibus auditoribus impedimentum magis quam provectum generat. Addit: Neque enim volo dum in hac carne sum, si qua dixisse me contigit, ea facile hominibus innotesci. Nam quia dilectissimae memoriae Anatolius diaconus quaerenti ac jubenti domno imperatori librum Regulae Pastoralis dedit, aegre suscepi: quem sanctissimus frater et coepiscopus meus Anastasius Antiochenus in Graecam linguam transtulit. Et, sicut mihi scriptum est, ei valde placuit, sed mihi valde displicuit, ut qui meliora habent, in minimis occupentur (Lib. xii, ep. 24).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
