# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.6.9

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.6.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.6.9

Eadem in epistola S. Gregorius meminit suarum homiliarum de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Prophetis, de libris quoque Regum, et de Heptateuco, quas exceperat Claudius abbas. Quo mortuo jubet papa requiri omnes etiam chartulas de his superstites, et ad se mitti, igne, ut ex ejus humilitate suspicari licet, fortasse abolendas. De his autem legendae sunt praefationes aut admonitiones praeviae ad Commentarium in librum i Regum, ad Expositionem in Cantica, et ad aliam septem psalmorum poenitentialium Expositionem. Sed quia forsan parcius illic diximus de Claudio abbate, nunc colligendum quidquid in Epistolis Gregorianis de ipso sparsum legitur. Monachum fuisse in Gregoriano Romae monasterio, et quidem sub ejus disciplina, probat filii titulus ipsi a Gregorio datus. Jam assumptus fuerat ad regendum Classense SS. Joannis et Stephani monasterium, anno secundo pontificatus sancti viri; ejus enim tamquam abbatis meminit hoc tempore ad Joannem Ravennatem scribens: Videtur mihi ut Claudium abbatem cum aliquanta pecunia illuc transmittere debeatis (Lib. ii, ep. 46). Romam venit, tum ut jura monasterii sui adversus Marinianum Ravennatem ejusque clericos tueretur, pro quo impetravit privilegium; tum ut studiorum S. Gregorii adjutor foret ac particeps (Lib. vii, ep. 45; lib. viii, ep. 15). In Urbe diu moram fecit, S. Gregorio eum retinente, quia magnum ipsi erat in verbo Dei solatium (Lib. viii, ep. 16). At quia monasterium S…um repetere et revisere festinabat; aliundeque non latebat vigilantissimum Pastorem, congregationi fratrum praesentiam sancti abbatis esse summe necessariam, ei redire permisit, eumque commendavit Mariniano; quem rogavit ut paternam illi monasterioque ipsius charitatem, uti decebat, impenderet. Mortuum eum fuisse suspicamur paulo ante scriptam ad Joannem subdiaconum epistolam (Lib. xii, ep. 24), cujus jam meminimus, hoc est anno 601 desinente.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
