Latin
Book 4, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.10
Unproofread scanNot analysed yet
De resarcienda in Italia Ecclesiae disciplina majorem adhuc sollicitudinem gerebat sanctissimus pater. De amovendis a sacerdotum aliorumque clericorum contubernio mulieribus extraneis scripsit ad Chrysantum, Spoletanum episcopum, et ad plurimos alios (Lib. xiii, epp. 36 et 35); atque ad id Optati defensoris operam adhibuit. Praecepit Anthemio subdiacono ut Campaniae episcopos convocaret, admoneretque officii sui, cujus immemores esse videbantur (Ibid. ,epp. 27 et 26). Si vero quis postea semel admonitus negligens exstiterit ac desidiosus, vult ut Romam transmittatur, districtius puniendus. Paschasius episcopus prae caeteris otio torpere ferebatur; unde jubet Anthemio ut eum de negligentia coram selectis testibus corripiat. Si vero desidiam non excutiat, Romam transmitti praecipit severius castigandum.