# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.12

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.7.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.7.12

Certe quam alienus esset ab invadendis pauperum bonis, probat ejus studium incredibile in fa cienda eleemosyna. Sic expostulat cum Juliano viro illustri ob dissimulatam ex verecundia inopiam: Certum est, inquit, quia minus amatur qui adhuc erubescitur. Atque omnimodo contristatus sum, quia me a vobis comperi minus quam aestimaverim amari. In hoc autem valde me continetis, si mercedis causas mihi assidue providendas studiose requiritis. Nec vobis debet esse verecundiae ei aliquid de el…emosynis importune dicere, quem constat non res suas, sed ad dispensandum, res pauperum habere. De causis itaque mercedis apud episcopum libere agere debuistis, etiamsi meum animum qualis in amore vestro existeret nesciretis. Postquam enim et nos omnino gloriam vestram diligimus, et dispensatoris locum in rebus, sicut scitis, pauperum tenemus; vestra, fateor, verecundia valde accusabilis fuit. Quam ideo tot verbis increpando insequor, ut hanc a corde vestro funditus repellam (Lib. xiii, ep. 19). Ex epistola ad Pantaleonem discimus patrimoniorum rectores apud sacratissimum corpus beati Petri jusjurandum olim praebuisse. Cum propria auctoritate imperatoris ministros privatorum bonis, utilitatis publicae nomine, insidiantes coercere non posset, de eorum malis artibus et rapinis certiorem fieri Augustum curabat. Hoc anno admonuit Rusticianam patriciam venisse Romam quemdam Beatorem, qui se comitem privatarum dicebat, et multa inique agebat, maxime adversus ipsam et ejus neptes, scilicet Antoninam et Barbaram, Venantii filias, de quibus alibi.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
