# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.13

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.7.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.7.13

Hoc anno mortuo Victore, Panormitano episcopo, Venantius, patricius Panormitanus, alius a Syracusano exmonacho, de cujus morte jam diximus, Urbicum abbatem monasterii S. Hermetis curavit eligi in hujus urbis episcopum. Laudavit hanc electionem S. Gregorius, quod Urbicum nosset vigilantem, sollicitum et divinae Scripturae scientia, quod maxime in sacerdotibus eligendum est, institutum. Quietem tamen hujus abbatis turbare noluit papa, ne, eum ad altiora producendo, minorem seipso fieri missum in fluctibus compelleret. Urbicus erat quasi praefectus aut praepositus generalis omnium monasteriorum in Sicilia, uti jam observavimus; quod fortasse in causa fuit ut eum a tali praefectura, ut fieret episcopus, amoveri non sit passus Gregorius. Panormitanam sedem obtinuit Joannes, quem S. Gregorius monuit de reditibus Ecclesiae quartam in integro portionem suo clero tribuere, et tabularium instituere qui singulis clericis debita distribueret juxta tabulam seu matriculam (Lib. xiii, ep. 44). Eidem eximia praebet praecepta ad optimam Ecclesiae gubernationem. Ad Joannem pallium jam paulo antea fuerat missum. In epistola qua sanctissimus pontifex recens ordinatum episcopum jure utendi pallio donavit, ait eum speculatoris Ecclesiae Panormitanae officium suscepisse; nomen episcopi probe interpretatus (Ibid., ep. 37).

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
