# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.7.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.7.6

Ut ad novum imperatorem redeat oratio, cum nullum in palatio invenisset Ecclesiae Romanae apocrisiarium, id minime gratum habuit. Anatolius hoc munere fungebatur adhuc indict. iv, an. 601, ut patet ex epistola ad eum scripta (Lib. xi, ep. 47): quo vero tempore urbe regia excesserit, qua ve occasione, divinare non possumus. Gregorius excusaturus se apud Phocam, scripsit: Quod permanere in palatio, juxta antiquam consuetudinem, apostolicae sedis diaconum vestra Serenitas non invenit, non hoc meae negligentiae, sed gravissimae necessitatis fuit: quia dum ministri omnes hujus nostrae Ecclesiae tam contrita asperaque tempora cum formidine declinarent, atque refugerent, nulli eorum poterat imponi, ut ad urbem regiam in palatio permansurus accederet. Sed postquam vestram Clementiam, omnipotentis Dei gratia disponente ad culmen imperii pervenisse cognoverunt, ipsi quoque suadente laetitia ad vestra vestigia venire festinant, qui prius illuc accedere valde timuerant (Lib. xiii, ep. 38). Postea significat ad id muneris delectum fuisse Bonifacium primum defensorum, quem ait sibi longa assiduitate compertum, vita, fide ac moribus approbatum, idcirco Diaconum effectum, ut hanc legationem ac provinciam obiret. Is est Bonifacius ex plurimis Gregorianis epistolis satis notus, qui postea electus est in summum pontificem et dictus est Bonifacius tertius; at ad breve tempus Ecclesiam rexit. Quam acceptus fuerit Phocae inde colligimus, quod pontifex creatus obtinuerit, ut Constantinopolitanus patriarcha oecumenicum se dicere desineret.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
