Latin
Book 4, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.7
Unproofread scanNot analysed yet
In epistola ad Phocam, cujus lator fuit novus apocrisiarius, miserabilem Italiae statum deplorat; Qualiter, inquit, quotidianis gladiis et quantis Langobardorum incursionibus, ecce jam per triginta quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere suggestionis vocibus valemus (Lib. xiii, ep. 33). Sane ex epistola ad Smaragdum exarchum hoc anno scripta compertum habemus bellum adhuc fuisse cum Langobardis, etsi quandoque induciis paucorum dierum intermitteretur. Eadem epistola pene persuadet Pisanos jam tunc fuisse sui juris, potuisseque pro arbitrio pacis foedera inire aut bellum indicere. De eorum dromonibus ad egrediendum jam paratis ibidem S. Gregorius meminit: unde discimus eos mari fuisse praepotentes. Eosdem ad pacem cum Romanis ineundam hortatus fuerat summus pontifex, misso legato; sed obtinere nihil potuit, quod nuntiandum putavit exarcho.