Latin
Book 4, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Eidem defensori S. Gregorius in mandatis dedit ut monasterium Capricanae, seu Caprariae insulae prope Majoricam visitaret, et monachorum corruptos mores emendaret (Lib. xiii, ep. 46). Nam ita perverse agere dicebantur, ut non Deo, sed antiquo potius hosti, se militare ostenderent. Sic studium suum pro conservanda aut resarcienda monastica disciplina ubique demonstrabat sanctissimus pater. Anno ejus pontificatus decimo quarto ineunte, ipsi curae fuit providere monasterio sanctorum Laurentii et Zenonis in Caesenati castro, quod Concordius hujus loci episcopus turbarat injusta Fortunati abbatis depositione. Ab ejus antecessore Natali, Caesenae episcopo, Fortunatus ordinatus fuerat abbas hujus monasterii; et si nulla existente causa novus episcopus eum ab hoc amoverat officio, aliumque instituerat abbatem. Fortunatus de sua dejectione querelam ad summum detulit pontificem, qui, quamvis ex ipso Concordii diacono abbatem injuste spoliatum cognovisset, de hoc negotio tamen Marinianum, Ravennatem archiepiscopum, voluit inquirere, quia, inquit, certior in partibus ubi res acta est, potest esse probatio. Et si nulla manifesta causa depositionis exstitisset, jussit Fortunatum in pristinum gradum restitui, increparique episcopum qui decessoris sui, nullis provocatus excessibus, destruere ordinationem molitus sit (Lib. xiv, ep. 6). De quibusdam abbatibus monasteriorum Sardiniae scripsit eodem fere tempore S. Gregorius ad Vitalem hujus insulae defensorem, eos qui cum adhuc in monachico et minori essent ordine, lapsi fuerant, abbatis officium suscipere minime debuisse, nisi omnino correcta vita et digna praecedente poenitentia; sed quia jam abbates fac…i erant, voluit sapientissimus Pater ut de eorum vita, moribus ac sollicitudine curam gereret Vitalis. Et si actus eorum inventi contra officium non fuissent, in accepto perseverarent ordine et officio. Alioquin remotis, inquit, eis alii qui commissis sibi animabas prodesse valeant ordinentur (Lib. xiv,ep. 2).