Latin
Book 4, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.8.5
Unproofread scanNot analysed yet
Euriae episcopum ad propriam Ecclesiam deserendam coactum esse a Sclavis aut Avaribus suspicamur, non vero a Langobardis, cum quibus nullum tunc fuisse bellum conjicimus ex litteris et munusculis a S. Gregorio ad Theodelindam reginam hoc anno missis (Lib. xiv, ep. 21). Ipsa scripserat summo pontifici, ut eum sui gaudii participem efficeret ob Adaloaldum filium in lucem editum, quem in fide catholica baptizari curaverat, licet Agilulfus rex, ejus pater, nondum Arianismum ejurasset. Regio puero ejusque sorori papa misit sacra quaedam dona et alia munuscula, de quibus legenda epistola ad reginam scripta. Ipsam rogavit ut suo nomine regi conjugi de facta pace gratias agere dignaretur, atque ejus animum, sicut consueverat, ad pacem de futuro provocaret. In eadem epistola, cum rogatus esset a Theodelinda respondere scripto Secundini abbatis pro tribus capitulis decertantis, excusatum se haberi postulat ob infirmitatem, cujus testes fuerant reginae legati; quandoquidem ipsum discedentes in summo vitae periculo ac discrimine reliquerant.