# Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.8.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 4, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.8.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/6.8.6

Neque tamen pro Ecclesia sollicitudinem gerere intermisit. Nam eodem tempore, cum vacasset pastore Anconitana Ecclesia, de ordinando episcopo qui dignus esset diu deliberavit, animi dotes, virtutes, mores trium qui electi fuerant explorans (Lib. xiv, ep. 11); et ad plurima quaesita Felicis, Messanensis episcopi amplissime respondit (Ibid., ep. 17), scilicet de consanguinitatis gradibus intra quos nubere dicet, de vexatione quam episcopi patiebantur a laicis sibi subditis, et de Ecclesiis de quarum dedicatione dubitabatur. Ad primum dicit ea quae indulsit Anglis neophytis (L. xi, ep. 64), nimirum ut matrimonium in gradibus prohibitis contrahere possent, non esse omnibus a se concessa; imo nec ipsismet Anglis nisi ad tempus, videlicet donec in eis coalesceret religio Christiana. Ad secundum quaesitum respondet: Si David, regum justissimus, in Saul, quem constabat jam a Domino reprobatum esse, manum mittere non praesumpsit, quanto magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis, sive indiscretionis aut dehonorationis, quidam mittant in unctum Domini, vel in praedicatores sanctae Ecclesiae? quia eorum vexatio sive detractio ad Christum pertinet, cujus vice in Ecclesia legatione funguntur. Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus, ne clanculo aut publice episcopum suum, id est unctum Domini, detractionibus aut vituperationibus dilanient. Ad ter…iam vero interrogationem ait: De dedicationum vero Ecclesiarum dubitatione, super qua inter caetera nos consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis, quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus: id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum vel confirmatione, quam de ecclesiarum consecratione dubitatio habetur, et nec scriptis, nec testibus ratio certa habetur utrum baptizati, vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint: ut baptizentur tales ac confirmentur, atque ecclesiae canonice dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat: quoniam non monstratur iteratum, quod non certis indiciis ostenditur rite peractum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
