Latin
Book 4, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.8.7
Unproofread scanNot analysed yet
His responsis totam informare Ecclesiam curabat sanctissimus D…ctor, nec ab admonendis privatim amicis, ubi e re Ecclesiae esse videbatur, cessabat. Gratulatus est Paulo Scholastico (Lib. xiv, ep. 1), tum de ipsius sollicitudine in coercendis puniendisque maleficis, tum de ejus cum Leone, Catanen…i episcopo, reconciliatione; et utrumque hortatus est ad diligendam pacem, fovendamque charitatem: quatenus reciprocum affectum, quasi mutuum aliquod foeneratores, semper ab invicem possent exigere. Audiens abductam a quodam milite ancillam Dei, de tanto facinore puniendo scripsit ad Guduinum, Neapolitanum ducem, in haec verba: Cum inter multa bona quae nobis de magnitudine vestra saepius nuntiantur, illud in vobis plus laudabile dicatur existere, quod castitatem diligitis, et disciplinam, sicut dignum est, custoditis: satis mirati sumus quod in milite illo qui ancillam Dei diabolica instigatione perdiderit, districtissima hactenus vindicia facta non fuerit. Nam et moribus et bonitati vestrae valde conveniens fuit, ut ante ad nos ultio quam perpetratae culpae iniquitas perveniret, etc. Pro exarcho sollicitus, cum sciret eum ex linguae incontinentia ea saepe loqui quae omnes qui illum amabant, ad inimicitias illius valerent provocare, ad quemdam ejus familiarem scripsit ut ea de…re amicum commonere studeret (Lib. xiv, ep. 15).