# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.102-106

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.102 to 1.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.102

Preterea specialiter uobis de abbate Augiense iniungimus, qui nuper ad apostolorum limina ueniens non solum captus est sed etiam in loco eius quidam est tyrannice subrogatus, ut ea bona sua quibus exspoliatus est, expulso inuasore illo, restitui faciatis. Qui tamen, postquam de his quae perdidit fuerit pleniter inuestitus, si quid contra illum habet aliquis, paratus erit in nostro iudicio respondere; non enim debet ab alio aliquo iudicari qui in apostolica sede scitur a memet consecratus. Et certe grauis fuit praesumptio manum in eum ponere qui tanto erat priuilegio munitus. Quodsi inuasor ille contra interdictum nostrum praedicto fratri sua restituere contempserit, confestim in eum uelut in rebellem et inuasorem ex auctoritate apostolica sententiam excommunicationis intendite. Quidquid autem agitis uel quidquid uobis contigerit litteris semper mandare et frequenter ad nos mittere procurate. Omnipotens et misericors Deus, a quo bona cuncta procedunt, meritis beatae Dei genitricis Mariae dominae nostrae et beatorum apostolorum suorum Petri et Pauli, ab omni malo uos defendere et in omnem ueritatem inducere dignetur, quatinus quidquid agitis secundum timorem Dei et utilitatem sanctae ecclesiae feliciter peragatis. Inter omnia studiosissime Wormacensis episcopi mementote qui, cum esset diu ab ecclesia sua expulsus et ob id Romam ueniret ut auxilium apostolicae sedis adquireret, non solum nichil sibi profuit sed modo etiam peius incurrit. Interim uos salutamus et rogamus ut sitis memores nostri memoris uestri apud Deum. 32 (1079) G. episcopus seruus seruorum Dei per totum Italicum regnum et Teutonicorum debitam sancto Petro obedientiam exhibentibus salutem et apostolicam benedictionem. Si qui sunt presbiteri uel diaconi uel subdiaconi qui iaceant in crimine fornicationis, interdicimus eis ex parte omnipotentis Dei et auctoritate sancti Petri introitum aecclesiae usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in peccato suo perseuerare maluerint, nullus uestrum officium eorum auscultare praesumat; quia benedictio illis uertitur in maledictionem et oratio in peccatum, testante Domino per prophetam: "Maledicam", inquit, "benedictionibus uestris." Qui uero huic saluberrimo praecepto obedire noluerit idolatriae peccatum incurrit, testante Samuhele et beato Gregorio astruente: "Peccatum enim ariolandi est repugnare et scelus idolatriae nolle acquiescere." Peccatum ergo paganitatis incurrit quisquis, dum Christianum se asserit, sedi apostolicae obedire contempnit. Vos queso apostolicis praeceptis obedite ut ad hereditatem celestis regni mereamini peruenire.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
