# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.107-112

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.107 to 1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.107

33 (1079) G. seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri R. Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Visis fraternitatis tuae litteris quibus praesentium litterarum post longum et communem patriae suae errorem sententiam apostolicae sedis non sine condigna paenitentia recognouisse significasti, precibus tuis assensum praebuimus, ita ut paenitentia iniuncta ab excommunicatione absolueremus et officium quo se suspenderat sibi redderemus, si tamen aliud crimen unde ab officio arceri debeat sibi non contradicit, etsi in promissionibus quibus se obligauit, uidelicet sanctae Romanae aecclesiae praeceptis obedire, perseuerauerit. Vnde uolumus ut, quia gratiam et amorem apostolicae sedis consecutus est, consequatur deinceps tuae dilectionis augmentum et ad suum suorumque filiorum exhortationis documentum, tanto quidem diligentius quanto regnum illud a praedicationibus expers et ad deteriora procliue esse dinoscitur; quatinus et ipse de his quae ad episcopalem pertinent sollicitudinem informetur et talentum tibi creditum in discussione diuini examinis tibi duplicetur. Quod autem tibi litteras non misimus, non negligentiae nostrae sed, ut uidemur recordari, legatorum festinantiae potes ascribere. 34 (1079 circa) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Anselmo uenerabili abbati Beccensi salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam fructuum tuorum bonus odor ad nos usque redoluit, quam dignas grates Deo referimus et te in Christi dilectione ex corde amplectimur, credentes pro certo tuorum studiorum exemplis aecclesiam Dei in melius promoueri et tuis similiumque tibi precibus etiam ab instantibus periculis Christi subueniente misericordia posse eripi. Nosti, frater: si iusti apud Deum praeualuit oratio, quid iustorum ? Praeualebit equidem, immo impetrabit sine dubio quod petierit. Ipsius etiam ueritatis auctoritate cogimur hoc confiteri: "Pulsate", inquit, "et aperietur uobis, petite et accipietis." Pulsate simpliciter, petite simpliciter, haec etiam quae sibi placeant. Simplex est ostium, simplex dator; uult peti simplicia et quae sibi conueniant. Hoc modo aperietur, hoc modo accipietis, hoc modo iustorum exaudietur oratio. Vnde uolumus tuam tuorumque fraternitatem assidue Deum orare ut aecclesiam suam et nos qui ei licet indigni praesidemus ab instantibus hereticorum oppressionibus eripiat et illos errore dimisso ad uiam ueritatis reducat.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
