# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.113-122

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.113 to 1.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.113

Querimoniam apud nos fecit quidam peregrinus de quodam conuerso tuo. "Iustus Dominus et iusticias dilexit, aequitatem uidit uultus eius." Imitare Dominum tuum, imitare magistrum a quo habes doctrinam uitae. Praecipimus et nos ut ei iusticiam facias coram Huberto dilecto filio nostro et, ut intelleximus, amico tuo. 35 (luglio 1073/1079) G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri R. Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Dilectissimus confrater noster Q. Nannetensis episcopus queritur quod abbas monasterii sancti Florentii partem diocesis suae iniuste sibi auferat et alteri episcopatui subdere praesumat. Redonensem etiam episcopum nichilominus de diocesi sua iniuriam maximam intulisse innotuit, et de aliis qui bona aecclesiac suae in Andegauensi episcopatu retinent; uolumus te diligenter operam dare quatenus ipse de his omnibus per te apostolica auctoritate fultum plenam iustitiam consequatur. 36 (luglio, 1073/1079) G. episcopus seruus seruorum Dei B. uenerabili abbati salutem et apostolicam benedictionem. Quicquid confrater noster Q. Namnetensis episcopus per scriptum monasterio uestro contulit nos priuilegio apostolicae sedis confirmauimus tam tibi quam successoribus tuis, et per eandem auctoritatem monasterium uestrum, salua iustitia eiusdem episcopi, omnia uobis ab eo collata in perpetuum tenere atque possidere sancimus. 37 (1078/1079) G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo R. confratri et coepiscopo Turonensi salutem et apostolicam benedictionem. Visis dilectionis tuae litteris manifeste intelleximus quae sit tibi deuotio et qui amor erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam. Doluisti enim atque compassus es eidem matri tuae ac nobis, non utcumque sed ut caritas exigit et sanctum membrum decet amplecti suum uenerabile caput, prout litterae ipsae testantur; et quia iuste ac digne doluisti, concessit tibi Deus inde cito uenire ad gaudium. Quapropter certus esto, quod pro hac digna iustaque deuotione quam sancto pectore geris, a Romana aecclesia et nobis eam uicissitudinem semper omnibus diebus uitae nostrae habebis, ut in omnibus aecclesiae tuae honori prouidere semper simus parati, et ad quascumque ipsius utilitates nostrum auxilium imploraueris, impromptos nos ad succurrendum siue subueniendum aecclesiae tuae uel tibi habere minime poteris. De caetero de causa comitis Fulconis quia ad uotum tuae fraternitatis minime ad praesens forsitan respondemus, non miretur religio tua seu aliquo modo perturbetur; praestolamur enim Cluniacensem abbatem ad nos in proximo peruenturum, propiciante Domino, cui omne negotium uestrum superimponere decreuimus, ut ipse communicato tecum atque cum Diensi episcopo iusticia salua consilio quod melius fuerit inde diffiniat, ita tamen ut aecclesia tua ab infestationibus eiusdem comitis refrigerio pociatur.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
