Latin
1.149 to 1.154
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.149-154
Not analysed yet
47 (1082/1083) G. episcopus seruus seruorum Dei R. glorioso Flandrensium comiti dilecto in Christo filio salutem et apostolicam benedictionem. Iam saepius excellentiae tuae scripsimus super causa clericorum Taruanensis ecclesiae E. praepositi, S. decani, I. diaconi et reliquorum quos, malignorum mortiferis suggestionibus, bonis propriis priuatos in exilium pro obedientia apostolica detrusisti, ut eos ad integrum sicut iustum est restaurares, et illum haereticum L. depositum et excommunicatum amplius non sustentares sed magis ecclesiam captiuatam de eius tyrannide et oppressione liberares. Quod quia, sicut illi adhuc lacrymabiliter conqueruntur, nondum pleniter peregisti, crebris querimoniis eorum fatigati adhuc nobilitati tuae mandamus et ex parte Dei et apostolorum principis praecipimus ut ecclesiam de praedicto antichristi membro eripias, clericisque praefatis sua omnia clementer restituas, et gratiam tuam pristinam eis habere permittas, ut Deus omnipotens tibi suam gratiam hic et in futuro saeculo tribuat, et beatus Petrus ad cuius praesentiam confugium fecerunt ianuas coeli post huius uitae felicem terminum tibi aperiat. 48 (1082) G. episcopus seruus seruorum Dei R uenerabili Turonensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Audiuimus quod Cenomanensi electo, cuius consecratio ad ius tuac ecclesiae pertinet, consecrari per te cupienti tua fraternitas mundani timoris intuitu imponere manum renuerit, metuens scilicet ne propter hoc comes Andegauensis offenderetur; quae res a sacerdotali, praecipue pontificali, sublimitate quam procul esse debeat beatus Gregorius in septimo libro Moralium de ueritate loquens id quod de iustitia nihilominus intelligi conueniat his uerbis ostendit: "Iste namque ueritatem iam libenter defendere appetit, sed tamen in ipso suo appetitu trepidus indignationem potestatis humanae pertimescit, cumque in terra hominem contra ueritatem pauet, eiusdem ueritatis iram coelitus sustinet." Proinde prudentiam tuam monemus et apostolica auctoritate praecipimus ut praelibatum electum consecrare nisi canonica ratio contradicat, postposita saecularis offensionis occasione, non ulterius recuses aut negligas. Denique potius tibi timendum est ne, si magis pauori quam iustitiae obsequi deliberaueris, et ille sicut aequum fuerit ab alio consecretur, et Turonensis ecclesia per tuam segnitiem, quod absit, honoris sui detrimentum sentire incipiat.