# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.179-184

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.179 to 1.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.179

56 (1073-1084) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Hoelo glorioso principi salutem et apostolicam benedictionem. Sicut relatione quorundam didicimus, pater tuus diuino amore accensus monasterium sanctae Crucis nonnullis bonis ditauit, quae si aliquis auferre uel minuere praesumit non paruae negligentiae poteris arguere et animas patris et matris minus diligere. Quapropter si quid a te uel ab aliquo de his quae praedicto monasterio oblata sunt subreptum esse atque alienatum cognoscis, uolumus immo ex parte Dei et sancti Petri praecipimus omni diligentia te recuperare atque ad utilitatem eiusdem uenerabilis loci modis omnibus tueri atque defendere. Quod si feceris animabus parentum permaxime uideris proficere et tibi apud Deum maximum lucrum et in saeculum bonam famam optinere. Si enim hoc unicuique aecclesiae debes, multo magis circa salutem huius quam pater tuus dilexit et cui diuina prouidentia fratrem tuum carnalem uoluit prouidere oportet te inuigilare. 57 (1074-1084) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Terdeluacho inclito regi Hiberniae archiepiscopis episcopis abbatibus proceribus omnibusque christianis Hiberniam inhabitantibus salutem et apostolicam benedictionem. Per orbem uniuersum domini Ihesu doctrina refulsit, quoniam is qui de thalamo suo tanquam sponsus exiuit tabernaculum suum in sole constituit, et nemo est qui caloris eius fulgorem effugere possit. Huius auctoritas sanctam aecclesiam in solida petra fundauit et beato Petro a petra uenerabile nomen habenti eius iura commisit; quam etiam super omnia mundi regna constituit, cui principatus et potestates et quicquid in seculo sublime uidetur esse subiecit, illo Ysaiae completo oraculo: "Venient", inquit, "ad te qui detrahebant tibi et adorabunt uestigia pedum tuorum." Beato igitur Petro eiusque uicariis, inter quos dispensatio diuina nostram quoque sortem annumerari disposuit, orbis uniuersus obedientiam similiter et reuerentiam debet, quam mente deuota sanctae Romanae aecclesiae exhibere reminiscimini. Vos autem ut karissimos filios exhortamur iustitiam exercere, catholicam aecclesiae pacem tueri et diligere, ipsamque diligentes ulnis caritatis uobis adiungere. Siqua uero negotia penes uos emerserint quae nostro digna uideantur auxilio, incunctanter ad nos dirigere studete, et quod iuste postulaueritis Deo auxiliante impetrabitis.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
