Latin
1.185 to 1.199
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.185-199
Not analysed yet
58 (1073-1085) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri A. Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Interrogauit nos religio uestra de sacerdotibus in fornicationem lapsis aliisque criminibus irretitis, consulens quidnam de illorum gradu foret censendum . . . 59 (1073-1085) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri A. Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quia te credo sincero corde amare pro Deo sancte ecclesie honorem et libertatem, uolo et precipio ut summopere cum clericis his uel laicis qui ad hoc apti uidentur procures ut sponsa Christi amplius non habeatur ancilla . . . 60 (1073-1085) G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Praesentium latores ad nos uenientes se ab episcopo excommunicato tamen id nescientes presbyteros esse ordinatos confessi sunt. Qua de re nos nuper in litteris quas fraternitati tuae remisimus non plene respondimus. Super hoc itaque dirigimus ut, si eos tunc temporis nesciuisse praefatum episcopum excommunicationi subiacere constiterit et cetera quae ex eorum uita et moribus perquirenda sunt non impedierint, gradu presbyteratus fungi misericorditer permittas per manus impositionem, et Spiritus Sancti gratiam quam habere non potuerunt alterius praesumptione obtineant ex nostra deuotione. 61 (1073-1085) G. episcopus seruus seruorum Dei fratribus et coepiscopis Turonensi et Andegauensi salutem et apostolicam benedictionem. Admonemus atque praecipimus fraternitati uestrae ut plenam iustitiam faciatis Vindocinensi abbati de ecclesia Ripere, unde queritur, et de Maziaco, et ita studeatis clamoribus suis finem imponere ut de cetero necesse non habeat propterea ad apostolicam sedem recurrere uel nos fatigare. 62 (1073-1085) Gregorius papa seruus seruorum Dei Alberto abbati salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionem uestram circa apostolatum nostrum litterae uestrae prodiderunt. Vnde si uobis umquam quicquam nostri adiutorii fuerit necesse, sperate nos libenter impendere. Illud uero quod dixistis relinquimus in uestra uoluntate. Valete.