# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.200-208

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.200 to 1.208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.200

63 (1073-1085) G. episcopus seruus seruorum Dei R. Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Miles iste, harum scilicet portitor litterarum, apud apostolicam sedem conquestus est quod male sibi sociata consanguinea ex iudicio sui episcopi dimissa, coniugem quam sibi per legem coniunxerat sine legali iudicio perdidit. Quapropter super hoc fraternitatem tuam caritate apostolica conuenimus ut cum Pictauensi episcopo colloquium habeas, et nostra apostolica auctoritate ei praecipias ut hoc quod iniuste actum est iuste emendare procuret, sciens quia si res aliter quam debeat agatur, a sede apostolica inultum nullomodo relinquetur. 64 (1073-1085) G. episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo fratribus et coepiscopis Turonensi et Andecauensi salutem et apostolicam benedictionem. Discordia Maioris monasterii et Rotonensis diu protracta nec adhuc ad finem perducta multotiens aures nostras fatigauit. Vnde uolumus ut fraternitas uestra rationes utriusque partis diligenter inquirat, et si potest certum ac legitimum finem imponat. Quod si apud uos fieri non potest, procurate nobis rescribere ueritatem et iusticiam ipsius negotii, et utrumque abbatem uel eorum idoneos nuntios nobis transmittere. 65 (1076-1085) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Sancio glorioso regi salutem et apostolicam benedictionem. Gratias omnipotenti Deo referimus quod in administratione desuper tibi data iuste et racionabiliter incedis, adeo ut spiritales et religiosi uiri famam bonitatis tuae ad noticiam nostram reportent, gaudium nobis et maximam de bonis et bene inceptis studiis tuis fiduciam ministrantes. Illud enim est quod desideranter esurimus atque sitimus, ut Christiana gens eos habeat reges qui Deum ueraciter timeant et magis diuinum honorem quam suum et iusticiae quam rerum temporalium amorem diligant. Sed quia diuino testimonio perseuerantia commendatur, studeat deuotio tua non solum in his que de te dicuntur bonis perseuerare sed de uirtute in uirtutem bene incedendo mentem ad altiora semper erigere. Quantis enim calamitatibus mundus iste pulsetur, quot et quantis regibus, quot principibus, postremo quot millibus hominum mentiatur, uides. Cuius gloriam uanam utique et fragilem si contempseris et officium tibi commissum laudabiliter perages, et Deum tibi propiciatorem et clementissimum facies. Et quia humana uita momentanea est et fugitiua, necessarium tibi est ut diem mortis cotidie ante oculos ponas et tanto in amore et seruitio Dei crescas quanto ipsius districti iudicis sine intermissione iudicio appropinquas, quatenus cum ante presentiam eius ueneris, non districtum sed misericordem eum sentire merearis. Hunc autem karissimum confratrem nostrum Raimundum reuera tibi fidelissimum dilectionis tuae intuitu honorifice recepimus. Quem nobilitati tuae commendantes rogamus, ut ipse deinceps pro caritate nostra augmentum dilectionis et auxilii tui et qui ad nos uenit apud te semper sibi proficiat.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
