Latin
1.218 to 1.223
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.218-223
Not analysed yet
70 (estate 1079) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei confratri et coepiscopo H. salutem et apostolicam benedictionem. Causam Matisconensis episcopi quae est inter illum et fidelem nostrum abbatem Cluniacensem fraternitati tuae determinandam mandauimus, episcopo multum condolentes, uidentes in illo columbae simplicitatem in abbate autem serpentis astutiam; neque ad dextram neque ad sinistram amplius declinare uolumus, sed ex utroque unum temperamentum facere et secundum canones quod iustum est iudicare. Nos autem secundum apostolum absentes corpore presentes autem spiritu tam iudicauimus ut presentes iudicio canonum, domnum abbatem Cluniacensem contra praefatum episcopum nihil sinistrum facere debere, mutationes non amare, nouitates non curare, sed sicut antiquitus fuerit ecclesiae ita eas desiderare, ne lux sua lucens coram hominibus aliquo naeuo deturpetur. Sanctiorem episcopo suo uelle uideri quodammodo iniuriam in episcopum . . . contra canones agere est, contra canones autem agere a fide est exorbitare, exorbitare autem a fide in Christum peccare est, quod quanta pena plectendum sit tu ipse cognoscis. Cui ergo iustitiam fauere per discussionem tuam declaratum fuerit, fraternitatem tuam monemus et praecipimus ut ei firmiter adhaereas et ad obtinendum ius suum ministerium debitae fraternitatis impendas. 71 (1079) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei fratri Amato sancte Romane aecclesie uicario salutem et apostolicam benedictionem. De querela filii nostri Arnaldi abbatis sancti Seueri Guasconiae super aecclesia beatae Marie de Solaco quae tamdiu est uentilata et nondum difinita, litteris praesentibus fraternitati tuae mandamus quatenus ex auctoritate beati Petri apostolorum principis sanctaeque Romane aecclesiae ac nostra quoadunato coetu tam episcoporum quam abbatum sicut mos est legatorum nostrorum, praesente fratre nostro A. abbate sancte Crucis, si filius noster abbas sancti Seueri probare poterit septima manu sui ordinis se obtinuisse tricennalem possessionem in aecclesia beatae Mariae de Solac, per tuam manum reuestiatur auctoritate beati Petri et nostra possessurus eam in perpetuum. Valete.