# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.29-34

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.29 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.29

11 (1075) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus clericis et laicis in regno Teutonicorum constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Audiuimus quod quidam episcoporum apud uos commorantium ut sacerdotes et diaconi et subdiaconi mulieribus commisceantur aut consentiant aut negligant. His precipimus uos nullomodo obedire uel illorum preceptis consentire, sicut ipsi apostolice sedis preceptis non obediunt neque auctoritati sanctorum patrum consentiunt. Testante diuina scriptura, facientes et consentientes par pena complectitur. Omnipotens et misericors Deus, qui ultra spem, qui ultra meritum miscretur et consolatur nos in omni tribulatione nostra, aperiat cor uestrum in lege sua et confirmet uos in preceptis suis ut, auctoritate beati Petri a cunctis peccatis absolutos, uos ad celeste regnum perducat regnaturos. Amen. 12 (1075) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus abbatibus et praelatis tam monachorum quam et canonicorum per Gallias constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitatem uestram, dilectissimi fratres, latere minime credimus quasdam aecclesiarum uestrarum beato Petro et nobis annuos census persoluere ex praecedentium patrum institutionibus debere. Sed quia quidam uestrum partim neglegentia partim uero tenaci induratione haec hactenus minus plene quam oporteret egerunt, hos ut emendari et debita soluere studeant, omnes autem ut apostolico praecepto: "Cui uectigal uectigal, cui tributum tributum", optemperetis commonemus. Vnusquisque enim non quod suum est sed quod alterius querat, quoniam si digne redarguitur qui prout oportet propria non largitur, qua sententia dignus est qui nec aliena rapere nec debita metuit retinere, dicente Domino: "Quae uultis ut faciant uobis, haec facite et uos illis", et: "Quod tibi non uis, alii non feceris." Nunc igitur, quia dilectum filium nostrum Hugonem Diensem episcopum ob ecclesiasticae utilitatis diuersa negotia in Gallias uices nostras exequuturum mittimus, et quia nemini potius credere debemus quem in omnibus a nobis sibi iniunctis fideliter egisse comperimus, quae nobis ex ecclesiis uestris specialiter debetis uos illi ad nos perferenda persoluere ac de retentis satisfacere iubemus.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
