Latin
1.35 to 1.40
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.35-40
Not analysed yet
13 (1076, marzo-luglio) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei fratri et coepiscopo Tridentino Heinrico salutem et apostolicam benedictionem. Miramur fraternitatis tue prudentiam uerba nostra neglexisse ut secundum ea nullum decreueris dare responsum, maxime cum post sinodalem sententiam in Heinricum regem prolatam dilectio tua minime differre debuerit. Ad cuius nimirum sententie promulgationem nos iusticie zelo impulsos et non aliqua commotione iniurie concitatos manum exercuisse neque sollertiam tuam ignorare neque aliquem sane mentis hominem putamus posse ambigere. Quod tamen si in dubium cuiquam deueniret, constat eius rei rationem prius ex nobis fore scrutandam quam in illum preiudicium factum temere esse credendum. Verum utcumque sese opinio habeat factumue interpretetur, illud procul dubio clementia diuina sperantes promittimus: festum beati Petri non prius transeundum quam in cunctorum noticia certissime clareat illum iustissime esse excommunicatum. Et inde fraternitatem tuam uolumus atque monemus ut certos nos studeat facere utrum Deo an hominibus magis elegerit obedire utrumue iustitie obtemperando fidem Deo et sancte Romane ecclesie obseruare, quam filiis iniquitatis herendo conculcare censuerit. Rogamus etiam atque inuitamus ut ad seruicium beati Petri pro posse tuo milites mittere studeas, eosque si decreueris mittere Mathilde filie nostre notificare procures, cuius ope conducti securi possint ad nos et sine impedimento, fauente Domino, peruenire. 14 (1076, estate) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus episcopis ducibus comitibus ceterisque fidelibus in regno Theutonicorum christianam fidem defendentibus salutem et apostolicam benedictionem. Audiuimus quosdam inter uos de excommunicatione quam in regem fecimus dubitare ac querere utrum iuste excommunicatus sit et si nostra sententia ex auctoritate legalis censure ea qua debuit deliberatione processerit. Quapropter qualiter ad excommunicandum illum adducti sumus, prout uerius potuimus teste consciencia nostra, oculis et intellectibus omnium patefacere curauimus, non tam ut singulas causas, que heu! nimium note sunt, quasi nostro clamore proiciamus in publicum, quam ut eorum opinionibus satisfaciamus qui putant nos spiritalem gladium temere et magis motu animi nostri quam diuino metu et iusticie zelo arripuisse.