# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.41-42

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.41 to 1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.41

Cum adhuc in diaconatus officio positi essemus, perlata ad nos de regis actionibus sinistra et multa inhonesta fama, propter imperialem dignitatem et reuerentiam patris et matris eius necnon propter spem ac desiderium correctionis sue sepe eum per litteras et nuncios admonuimus ut a prauitate sua desisteret et, memor clarissimi generis ac dignitatis sue, uitam suam moribus quibus regem et futurum, Deo donante, imperatorem deceret institueret. Postquam autem ad pontificatus apicem licet indigni uenimus et illius etas pariter cresceret et iniquitas, intelligentes Deum omnipotentem tanto districtius de manu nostra animam illius requisiturum quanto nobis ad increpandum illum pre cunctis libertas data fuisset et auctoritas, multo sollicitius eum modis omnibus "arguendo obsecrando increpando" ad emendationem uite sue hortati sumus. Qui cum sepe nobis deuotas salutationes et litteras mitteret, excusans se tum ex etate quod fluxa esset et fragilis tum quod ab his in quorum manibus curia erat multociens sibi male suasum atque consultum sit, monita nostra de die in diem se promptissime suscepturum uerbis quidem promisit, ceterum re et exaggeratione culparum penitus conculcauit. Inter hec quosdam familiares suos, quorum consiliis et machinationibus episcopatus et multa monasteria inductis per precium lupis pro pastoribus symoniaca heresi fedauerat, ad penitentiam uocauimus, quatinus et bona ecclesiarum que per interuentum tam scelerati commercii sacrilega manu susceperant uenerabilibus locis ad que pertinerent, cum adhuc locus esset emendandi, redderent, et ipsi de perpetrata iniquitate per lamenta penitudinis Deo satisfacerent. Quos dum ad hec exequenda datas inducias spernere et in consueta nequicia pertinaciter stare cognouimus, sicut dignum erat sacrilegos et ministros ac membra diaboli a communione et corpore totius ecclesie separauimus, et regem ut eos a domo sua, a consiliis, et omni communione sua sicut excommunicatos expelleret admonuimus.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
