Latin
1.54 to 1.58
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.54-58
Not analysed yet
17 (dicembre 1076) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei archiepiscopis episcopis ducibus comitibus nec non maioribus atque minoribus in regno Teutonicorum constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Nos indigni et inutiles principis apostolorum serui statuimus ad uos, diuina auxiliante clementia, uenire et, postponentes pene omnium fidelium nostrorum consilia, ita profectionem nostram maturare ut VI Idus Ianuarii uelimus Mantue esse, ea quidem uoluntate et desiderio ut fiducia probate fidei uestre queque aspera et si necesse fuerit ipsam sanguinis effusionem pro libertate sancte ecclesie et salute imperii pura et sincera intentione subire non dubitemus. Vestri igitur studii sit eos de susceptione et seruicio nostro premonere quos prudentia uestra id posse et nobis debere cognouerit. Sit etiam ita studii uestri per partes uestras pacem firmare ut intentionis nostre propositum nichil possit impedire. Quod et quantas colluctationes cum nunciis regis habuerimus et quibus rationibus dictis eius obuiauerimus, quicquid his litteris deesse uidetur latores earum plenius indicabunt. Quibus sicut de his que per eos beato Petro et nobis promisistis indubitanter credimus, ita uos de his que ex nostra uobis parte dixerint credere uolumus. 18 (dicembre 1076) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus archiepiscopis episcopis abbatibus ducibus marchionibus comitibus omnibusque christianam et beati Petri apostolorum principis fidem et doctrinam defendentibus et obseruantibus in omni regno Teutonicorum salutem et beatorum apostolorum Petri et Pauli benedictionem omniumque peccatorum absolutionem. Ego qualiscumque sacerdos, apostolorum principis seruus, contra uoluntatem et consilium Romanorum, confidens de misericordia omnipotentis Dei et de uestra fide catholica, uenio ad uos, paratus propter honorem Dei et salutem animarum uestrarum mortem subire, sicut Christus pro nobis animam suam posuit. In hoc enim positi sumus ut per multas tribulationes tendamus et perueniamus ad regnum Dei. Vos autem, fratres mei karissimi et desiderantissimi, summopere curate ut uos possim Deo adiuuante adire uobisque in omnibus prodesse. Benedicat uos ex cuius gratia mihi dictum est ad corpus beati Petri in die ordinationis mee: "Quodcumque benedixeris benedictum erit, et quodcumque solueris super terram erit solutum et in celis." Amen.