# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.75-80

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.75 to 1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.75

24 (25 novembre ca. 1078) G. episcopus seruus seruorum Dei H. Lingonensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Peruenit ad aures nostras quod tu et Hubertus huius aecclesiae legatus Rodbertum Flandrensium comitem excommunicastis. Vnde mirari satis nequeo quod tale aliquid sine praecepto meo et uicarii mei consensu, Diensis uidelicet episcopi, quia aliter fieri a uobis non debuit, facere praesumpsistis, praecipue cum in talibus aut illis partibus uobis nullas uices meas concesserim. Quapropter apostolica auctoritate tibi praecipio ut ad Diensem episcopum uenias et cur hoc ausus sis facere in ueritate sibi aperias, quatinus Deo largiente quod iustum sibi uisum fuerit super hac tua culpa decernat. Monemus quoque te et monendo praecipimus ut peregrinis ad limina apostolorum uenientibus uel redeuntibus nullam omnino iniuriam facere uel fieri in partibus tuis permittas, unde iam multas contra te querimonias audiuimus, si gratiam Dei et sanctorum apostolorum et nostram benedictionem et dilectionem habere desideras. 25 (fine novembre 1078) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus archiepiscopis et episcopis in Teutonico atque in Saxonico regno commorantibus omnibusque principibus, cunctis etiam maioribus atque minoribus qui non sunt excommunicati et obedire uoluerint, salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam ex lite et dissensione que tandiu inter uos sunt maximum in sancta ecclesia periculum, maximum undique inter uos detrimentum fieri cottidie cognoscimus, idcirco uisum est nobis, uisum est et fratribus nostris in concilio congregatis, summo desiderio estuare, summa ope elaborare pro uiribus quatinus idonei nuntii tam religione quam scientia pollentes e latere sedis apostolice ad partes uestras mitterentur, qui religiosos episcopos, laicos, etiam pacis amatores et iustitie in partibus uestris commorantes ad hoc opus ydoneos congregarent, qui, Domini gratia preeunte, die et loco ab illis statuto tam ipsi quam quos ipsis adhuc iungere debemus aut pacem componant aut ueritate precognita super illos qui sunt tanti discidii causa canonicam censuram exerceant. Verum quoniam nonnullos, diabolico instinctu confectos, iniquitatis sue facibus ignitos, cupiditate inductos, discordiam potius quam pacem fieri et uidere desiderantes fore non ignoramus, statuimus in hac synodo ad hanc eandem formam sicut et in preterita, ut nulla umquam persona alicuius potentie uel dignitatis, siue magna siue parua, siue princeps siue subiectus, aliqua presumptione presumat legatis nostris obsistere, et postquam ad uos peruenerint de componenda pace contraire, nec postea contra interdictum illorum alter in alterum audeat insurgere, sed usque ad diem ab illis statutam firmam pacem omnes sine ulla occasione et fraude obseruent. Quicumque autem hec statuta nostra ulla presumptione uiolare temptauerint, anathematis uinculo eos ligamus et non solum in spiritu uerum etiam in corpore et in omni prosperitate huius uite apostolica auctoritate innodamus et uictoriam eis in armis auferimus, ut uel sic saltem confundantur et duplici contritione conterantur.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
