# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.9-12

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.9 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.9

Apostolicae sedis benedictionem tibi libenter mandaremus, nisi excommunicato Fulconi Andegauensi comiti te communicasse grauiter doleremus. Et quia in Romana synodo haec sunt relata et probabiliter enarrata, ab uniuerso sacri concilii coetu est laudatum ut, quoniam ab apostolica sede anathematizato adherere non timuisti, uerum etiam diuina illi misteria celebrare praesumpsisti, canonicae ultionis gladius in te deberet uibrari et depositionis sententia rite posset depromi. Sed interuenientibus carissimi fidelis nostri Astonis marchionis precibus hoc ad praesens distulimus et inducias tibi satisfaciendi usque ad proximam Omnium Sanctorum futuram festiuitatem concessimus. Quapropter fraternitatem tuam monemus ut ad hunc terminum uenire non dimittat ne, quod absit, nos in se quod non optamus depromere cogat. 4 (1074, aprile) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei clero et populo Matisconensis ecclesiae salutem et apostolicam benedictionem. Quanta sit erga uos et locum uestrum apostolicae sedis beneuolentia ex amore quem in episcopum uestrum habemus cognoscere datur, qui episcopalis officii benedictionem et dignitatem per impositionem manuum nostrarum, auctore Deo, suscepisse dignoscitur. Caeterum ut ordinationis suae certa demonstrare possit indicia, sicut oportere cognouimus cum litteris nostris et apostolico sigillo eum ad uos remisimus, ammonentes uos et apostolica auctoritate praecipientes ut eum omni dilectione et gaudio recipientes unanimiter honoretis, et reuerentiam quae patri debetur et episcopo fideli obedientia ac deuota subiectione sibi exhibeatis, attendentes dominica uerba: "Qui uos audit me audit, et qui uos spernit me spernit." Tanto enim laetioribus animis hunc suscipere, uenerari, timere, debetis ac diligere, quanto eum ab omni simoniaca ambitione purum et incontaminatum, nec aliunde quam per ostium ad custodiam animarum uestrarum in ecclesiam introisse et episcopalis uigilantiae speculam constat ascendisse. Proinde nos multum uobis congaudentes rogamus et ammonemus dilectionem uestram quatenus ad regendam sibi commissam ecclesiam eiusque iura conseruanda, et ubi opus fuerit recuperanda, quantum ualetis consilium sibi et adiutorium praebeatis, et in omnibus quae ad christianam religionem pertinent eius ammonitionibus acquiescatis, scientes sibi ac uobis et ecclesiae cuius in Christo spiritales filii estis apostolica suffragia, quantum Deo praestante possumus, ad libertatem fidei uestrae et nostram profectumque salutis ubique prompta atque parata fore.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
