# Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.96-101

Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes, 1.96 to 1.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-vii/gregorius-vii-epistolae-vagantes/1.96

Admonemus etiam ut uiscera pietatis tuae dolor et calamitas Linguonensis aecclesiae penetret, et una cum fratre nostro Lugdunensi archiepiscopo modis quibus ualetis, tantis eius periculis consulatis, illud principaliter perficientes ut in decanum qui fere omnia illius aecclesiae officia pessimis studiis arripuit iustam sententiam detis, et officia illa per religiosos et competentes uiros pure deinceps administrentur. 31 (luglio-ottobre 1079) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo fratribus et coepiscopis Petro Albanensi et Odelrico Patauiensi salutem et apostolicam benedictionem. Sunt multi, quibus tamen non credimus, qui de legatione uestra murmurare incipiunt, suspicantes uos aliter uelle incedere quam a nobis praeceptum est, et alterum uestrum nimis simpliciter, alterum uero non adeo simpliciter acturum esse causantur. Quapropter diligentissima circumspectione cauendum est uobis ut utramque suspicionem possitis extinguere. Quod ita facile cum Dei adiutorio proueniet, si praecepta nostra ante mentis oculos semper teneatis et nichil aliud praesumatis efficere nisi quod nos uobis noscimur non modo nudis uerbis uerum etiam litteris inculcando mandasse. Volumus autem ut de causa regum uel regni, siue etiam de Treuirensi uel Coloniensi et Augustensi electis, uel de omnibus istis qui inuestituram per manum laicam acceperunt, nullum praesumatis exercere iudicium, summumque uobis studium sit, si rex adquieuerit uobis de statuendo colloquio et pace firmanda in regno et de restituendis episcopis in sedibus suis, et hec eadem cito ad nos aut per uos ipsos aut per certos legatos annunciare ut tot et tales personas possimus illuc ad constitutum tempus dirigere qui ad tantum negocium determinandum ualeant una uobiscum Deo auxiliante sufficere. Interim uero sic uos utrique parti communes et ab omni suspicionis neuo, quantum in uobis est, cum diuinae gratiae adiutorio exibete immunes, ut iustitiae semper et nullomodo partibus faueatis sicut habetis formam nostram, qui uidelicet, postquam iudicium tanti huius negocii in manu beati Petri commissum est, nichil aliud uobis testibus intendimus nisi ut per iustitiae semitam incedamus. Ad nullam partem sinceritatem apostolicae discretionis infleximus, nullis promissionibus aut terroribus cessimus, nec aliud umquam Deo protegente acturos nos esse confidimus.

---

Gregory VII, GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory7.html.
