# Regimen sanitatis 14

Grospré Robert, Regimen sanitatis, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/14

Aquae vernali tempore, minus ad bibendum sunt sa nae: quia illo tempore à vaporibus resolutis ingrossantur, & à ranis aliisque vermibus tunc temporis semen proijcientibus inficiuntur. Fon tium aquae & puteorum sapiunt & retinent naturam sui fundi: ideo fontium aquae magis sunt laudabiles ad bibendum, quàm aquę puteo: rum: nam aqua puteorum, quoniam est in quiete, frequenter contrahit corruptionem: ideo puteorum aquę frequenter moueantur, haurianturque, siquidem tali ex motu aqua depuratur. Secundum Aristotelem aqua maris grauior est aqua dulci, cuius signum est: quia ouum in aqua salsa natat, in aqua dulci minimè: nam aqua maris sua terrestri tate & grossitie oui pondus sustinet, quod aqua dulcis facere non po test: quare aqua dulcis propter suam leuitatem facilius trahitur ad lo ca alta, quàm salsa: nauis etiam onerata profundius immergitur in aqua dulci, quàm in aqua salsa. Aqua tepida nauseam facit, calida stomachum debilitat, raro sumpta stomachum lauat, & ventrem laxat. Late re itaque neminem debet, saluberrimam esse aquam quę per pręcordia cito descendit: quae verò pręcordijs diutius inhaeret, inflationes facit, & ponderoso onere grauis est. Est alia aqua artificialis dicta pthi sana, quae sit hoc modo, accipe ordeum bonum, & contere in morta rio, donec bene fuerit decorticatum: deinde ordeum sic decorticatum in aqua bulliatur vsque ad consumptionem medietatis: sitim optimè extingit, & calorem febrilem mitigat. C. De igne cap. 16. CAdit electio in igne, quo plurimis vtimur modis in regimine sanitatis, puta calefaciendo, & cibaria decoquendo. Debemus igitur considerare ex qua materia ignis fuerit constructus. Euitabimus ligna ex arboribus malę complexionis, vt ligna populi, sambuci, bru sci, moribacci, & spinarum omnium. Ignis factus ex carbonibus, facit aliquando homines debiles, cadere in pessimas ęgritudines, nam mala qualitas, ex quibus fiunt carbones quae cum fumo exhalare debuisset, per violentiam remansit: quando ergo incenduntur, inferuntcorpo ribus humanis notabile nocumentum. Deterra dibzy G Goo C. De terra, cap. 17. Erra est mater foecunditatis, nullum enim vegetabile crescere potest, nisi in terrestri substantia radicetur, herbis & floribus oneratur & vestitur, quibus in Autumno ac hyeme spoliatur.

---

Grospré Robert, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
