Latin
2
Grospré Robert, Regimen sanitatis 2
Unproofread scanNot analysed yet
AC ILLVSTRISS. HENRICO, ANGLORVM Regi. Robertus Gropretius Atrebas, S. D. P. Vniano generi nec ssarium arbitror, serenißime Rex: Nonnullas artis Apollineę praeceptiones, diuersis in voluminibus sparsas, quae ad corporalem vale tudinem conducerent, in faciliorem modum reducere. Culpabam nihil ominus primùm mei intellectus fragilitatem, ita vt diu multumque vererer, quod sensi, in lucem ędere. Forio cum non omnibus tot ac tanta volumina euoluere liceat &nostrorum temporum malignitas doctorum, copiam non semper ac paßim praebeat, turpe mihi futurum putaui, si pro mea quoque facultate, humanae vitae non aliqua ex parte profuissam. Non enim sumus sicut lapides aut metalla, à quibus parum aut nihil resolui potest, nisi longo admodum tempore. Sed corpus humanum, variabile &trans mutabue est, non seruans consistentiam quam habuit a principio suae generationis. Cogitanti itaque mihi, quem potißimum deligam, cui meum opusculum dedicem, Tu primus occurristi Rex ornatissime, multis nominibus ad id caeteris commodior: vt pote cuius authoritas inter nobiles ignobilesque, esset grauißima, &humanitas gratißima. Si querendus est generis splendor, vnus occurris inter doctos nobilißimus: si cum genere eruditio comparanda sit, solus inter Regis audis doctißimus. Quę cum ita sese habeant, aequi bonique nostrum laborem consules, donec liberalius otium maiora suppeditet. Rex inaeternum viue. ROB. GROP. AD LECTOREM. Cùm modo phoebea medicina refulgeat arte, Et nihil in toto gratius orbe micet, Accipe lector opus quod Phoebi numine vobis Scripsimus, innumeras corporis auget opes. GEOR. CASSANDER. Heus homo qui coelo partim coenoque create Ingentes fragili corpore condis opes, Ουρανόθεν χοικὸν θεραπείαν σᾷ μα διδάχθη Ταυτὴν συχερσὶν πασδέχου ἀμφοτέραις.