Latin
20
Grospré Robert, Regimen sanitatis 20
Unproofread scanNot analysed yet
Cor humidum, facit hominem credulum, qui facili ratione à propositis &deliberatione re mouetur. Cor siccum, hominem facit constantem, &obstinatum. ¶Epar in medietate est infra diaphragma: in hipocundrio dextro habet quinque penulas, interdum quatuor, interdum duas. In concauo epatis est vena dicta porta, quae est chilus parua, mundans sanguinem à bili, siue cholera, vel felle: sua operatio est sanguificare, sua propria passio est hydrops, patitur tamen omne genus morbi. C Pulmo flabellum &euentilabrum latine dictus, &graece πνέυμων, hic enim est spirandi artifex, &aeris officina, vnde alitur anima sicut cibis corpus. Caro pulmonis leuis est, ne ipsius motum impediat, etiam lenis est, vt ipsius vasa à ruptura tueantur. (Splen est in hipocundrio sinistro situm, secundum suum paruum concauum haeret ventriculo, secundum gibbum contiguum est co stis, dorsum versus, &versus latera tectum peritoneo: figura sua est quadrata, aliqualiter lunata, epati ligatur per ramum portę, cerebro per neruos, omento &mesenterio per venas, iuuat totum corpus, expurgando massam sanguinariam à fece, &ideo risum prouocat. C Intestina sunt continua à ventriculo ad anum voluta, &reuoluta, vt longo tempore retineant cibum, gratia boni finis. (De studio praegnantibus exhibendo cap. 22. PRegnantes vbi nuper concoeperint, obseruabimus ne timore, moerore, neue vltra validiori mentis perturbatione afflictentur. Alimentis vtantur moderatis, &stomacho congruis, leui deambulatione, molli fricatione: si aluus detineatur, edulia offerenda erunt ventri subducendo idonea. Primum quod mulierem concoepisse ar guit, est, si ab obstetrice interrogata, respondeat se post concubitum viri semen non emisisse, &in ipso coitus tempore frigus sensisse.