# Regimen sanitatis 20

Grospré Robert, Regimen sanitatis, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/20

Cor humidum, facit hominem credulum, qui facili ratione à propositis & deliberatione re mouetur. Cor siccum, hominem facit constantem, & obstinatum. ¶ Epar in medietate est infra diaphragma: in hipocundrio dextro habet quinque penulas, interdum quatuor, interdum duas. In concauo epatis est vena dicta porta, quae est chilus parua, mundans sanguinem à bili, siue cholera, vel felle: sua operatio est sanguificare, sua propria passio est hydrops, patitur tamen omne genus morbi. C Pulmo flabellum & euentilabrum latine dictus, & graece πνέυμων, hic enim est spirandi artifex, & aeris officina, vnde alitur anima sicut cibis corpus. Caro pulmonis leuis est, ne ipsius motum impediat, etiam lenis est, vt ipsius vasa à ruptura tueantur. ( Splen est in hipocundrio sinistro situm, secundum suum paruum concauum haeret ventriculo, secundum gibbum contiguum est co stis, dorsum versus, & versus latera tectum peritoneo: figura sua est quadrata, aliqualiter lunata, epati ligatur per ramum portę, cerebro per neruos, omento & mesenterio per venas, iuuat totum corpus, expurgando massam sanguinariam à fece, & ideo risum prouocat. C Intestina sunt continua à ventriculo ad anum voluta, & reuoluta, vt longo tempore retineant cibum, gratia boni finis. ( De studio praegnantibus exhibendo cap. 22. PRegnantes vbi nuper concoeperint, obseruabimus ne timore, moerore, neue vltra validiori mentis perturbatione afflictentur. Alimentis vtantur moderatis, & stomacho congruis, leui deambulatione, molli fricatione: si aluus detineatur, edulia offerenda erunt ventri subducendo idonea. Primum quod mulierem concoepisse ar guit, est, si ab obstetrice interrogata, respondeat se post concubitum viri semen non emisisse, & in ipso coitus tempore frigus sensisse.

---

Grospré Robert, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
