Latin
4
Grospré Robert, Regimen sanitatis 4
Unproofread scanNot analysed yet
C. De exercitio. Ca. primum. EXercitium si fuerit moderatum, calorem naturalem excitat, superflua dissoluit, membra indurat, corporis partes pręparat quo minus efficiantur: cuius farinae sunt fodere, onus gestare, equitare, ambulare. Secundum Galenum de exercitatione paruae pilae, nihil melius exercet corporis partes, quàm pila palmaria: haec enim adeo hominum vsibus est accomodata, vt ne pauperrimo quidem eius copia denegetur. Exercitium vt sit moderatum debet pensari secundum consuetudinem, ętatem, tempus, aliasque laborantes circunstantias. Immoderatum exercitium, est causa calefactionis membrorum, tam externorum quàm internorum. Exercitatio corporalis, est honestus labor humanę vitę, fida custodia dormientis, naturę stimulus, sopiti caloris luna, superfluitatis consumptio, vitiorum fuga, morborum mors, temporis lucrum, iuuentutis debitum, adolescentię disciplina, senectutis gaudium, salutis adiutorium, emula &expultrix omnium malorum. Ille solo ab exercitio se subtrahit qui, foelicitatis gaudio vult carere. C. De ordine in cibis. ca. 2. Vantitas cibi debet esse quę satisfaciat naturę, non appetitui: nam stomachus calidus appetit minus quàm oportet, frigidus, plus quàm oportet, temperatus tantum appetit, quantum digerere potest, secundum Galenum in tegni. capit. de signis stomachi. Ex cibo (secundum Auicennam, primo canone fen. 3. cap. de regimine cibi &potus) nullus est ita replendo vt non sit locus vacuus in stomacho &superfluus, hę enim famis reliquię, post vnam horam destruuntur, scilicet quando os stomachi corrugatum fuerit: quantitas autem dis creta debet esse, vt numerus ferculorum binarium non excedat: nutri mentum melius est, quod melius sapit: propterea quòd stomachus &virtus retentiua vehementer ipsi applicantur. Consuetudo ad malum cibum gradatim est abijcienda, non subito, quia repentinas mutationes non sustinet natura, secundum Galenum in tegni. 7. Abiectio consuetudinis non debet fieri nisi in tempore sanitatis, quia in cura cuius que ęgritudinis, omnis consuetudo est toleranda: nam est basis &fundamentum naturae, vt dicit Galenus. 7. de ingenio sanitatis, assignans causam ibidem, quod si tempore aegritudinis consuetudinem muta ueris, ledes naturam tripliciter: primo per ęgritudinem: secundo per medicinarum exhibitionem: tertio per delectabilium oblationem: quare natura non sufferens, finaliter succumbit. Si stomachus fuerit temperatus, &tempus temperatum, non debent in stomacho cibi con misceri diuersarum substantiarum, sed homogenij in substantia, &temperati in complexione, ne fiat inaequalis digestio.