# Regimen sanitatis 5

Grospré Robert, Regimen sanitatis, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/5

Si stomachus fuerit calidus, debet cibus grossus pręmitti subtili, vt melior digestio, & maior caliditas sit in tudo stomachi, & melior appetitus, & sensatio in ore eius, propter quod ait Galenus. 2. alimentorum, de stomacho cholerico, quòd melius digerit carnes bouinas, quàm pisces petrinos: quia talis stomachus adurit subtilia, & temperatè excoquit grossa. Si stomachus fuerit frigidus, cibi subtiles sumantur. Si stipti cus & siccus pręmittantur lubrica stipticis. Si famelicus & exercitatus, cibaria grossa in principio coenę aut prandij sumi debent. Potus conueniens in principio commestionis, est vinum purum, clarum & odoriferum. In medio parum sit lymphatum per gratiam melioris commixtionis, quia talis potus erit calidus ratione vini & subtilis substantię ratione aquae. In fine lymphetur ad medietatem vsque, ne fumi sursum ascendentes cerebrum lędant. Hinc sępius sum expertus quod bonus haustus frigidę aquae à crapula sumptus, tollit aut saltem diminuit ebrietatem: delicati verò homines vtantur coriandro praeparato. (De animalibus quę commeduntur cap. 3. DVillę carnes, omnium aliorum esculentorum, efficacissimas in nutriendo vires obtinent, eoquòd gustu, tum odoratu peculiarem quandam germanitatem humanę corporis aemulantur, veluti à quibusdam qui per imprudentiam, humanam carnem degustauere animad uersum est. Quod magis est, alimentum quod ex suillis carnibus contrahitur, visco seu quodam lentore praeditum est, ac ęgerrimè dissi patur. Ouilla caro bene nutrit, & post carnes suillas bonos humores cumulat. Carnes bubulae, fortibus & robustis sunt conuenientes, verùm generant sanguinem grossum, ac melancholicum. Carnes ceruinę & leporinae, valde sunt siccę, minimè bonę quia melancholiam maximè generant. Carnes caprinę vtcumque sunt bonę. Vitulinę carnes non sine causa à multis laudantur, nam facilè in stomacho conficiuntur, sangui ed by Google Dig sanguinem bonum generant, & hominem hilarem reddunt. Aues imbecillius, multo leuiusque alunt, sed concoctrici facultati pron ptius obtemperant, praecipuè perdices, pulli, phasiani, gallinę, merulę, & passerculi: sed solidiorem humorem pręstant turtures & columbę: & pauonum carnes, concoctioni sunt inobedientes.

---

Grospré Robert, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
