Latin · ~7 min
Lines 1.524-1.567
Gwinne, Act I 1.524-567
Not analysed yet
BRIT. Narcisse, vota timeo tam magna: immemor
nostri videris, tanta qui tumide rogas.
orbi interempta matre, praesidio undique
nudi, novercae subditi, fratri impares,
patre destituti, regna meditamur? satis,
satis est superque vita, vivamus licet.
satis est superque vita: mors culpa vacet,
mori iuvabit: magna spes regni excutit
regno minores; luce, spe, vita excutit.
OCT. o luce frater charior, speret licet
quae spirat anima: sola spes haesit solo,
cum terram et homines reliqua fugerunt bona.
spem dat superstes vitae et imperii pater.
BRIT. cum patre vita, cum patre imperium cadet.
Narcisse, nosti, noster an vivat pater?
NARC. vivit, sed aeger.
BRIT. ergo, si fas est, patrem
visamus aegrum.
NARC. sistite, noverca evolat. 540
Intrant Agrippina et Xenophon medicus.
AGRIP. perii; vomenti virus ingestum effluet.
male properanti verba sunt irae data.
quid, anime, refugis? perge, dum fervent manus.
age perge, perge, Augusta; nisi pergis peris.
remedia morbis ultimis quaere ultima.
facinora Xenophon conscius nostra adiuves.
faveo vomenti Claudio; vitam evomat.
pinnam vomenti, sed venenatam, ingere:
venena supplent saepe medicinae locum.
scelera periclum magna non parvum ferunt:
pretium peracta non minus tandem ferunt.
aggredere, perage.
Exit Xenophon. Agrippina videt Britannicum.
misera, quid feci? nefas
nati audierunt: audiant potius piam.
o mundi et ocule, et anima, medicinae deus,
o nate Phoebo archiatre, medicorum pater,
o patre magno non minor soboles Salus,
dirigite medici doctam alexicaci manum,
ne quid doloris Claudium capiat meum,
ne quid doloris Claudius sapiat meus.
sed ecce natum. o vera progenies patris,
genitricis in quo forma, genitoris decus,
quam tua lacertis colla complecti iuvat!
o dulce pignus, quam iuvat grata oscula
libare, lacrimas in sinum laetas dare!
NARC. o quantum inundat flente Agrippina malum?
sed quid flet? altas nectit insidias amor
novus novercae: timeo vel amentem quoque.