Latin · ~7 min
Lines 1.1116-1.1153
Gwinne, Act II 1.1116-1153
Not analysed yet
OCT. faelix sit omen: sed mihi pectus labat,
genua vacillant, cor tremit, sensus stupet.
NERO res est profecto mira faemineus timor.
laetemur; hilares noster invitat calix.
Tubae concinunt.
BRIT. mihi potionem tu, puer, qualem soles,
affer tepentem. sed quid hoc? refugit manus.
libata gustu est potio: veneni nihil.
praecalida nempe est: fervidae affundas aquam.
bene est, abunde est: vindici libo Iovi. ah!
Cadit veneno hausto Britannicus.
AGRIP. ah cecidit!
OCT. heu me cecidit!
AGRIP. ah periit!
NERO quid hoc?
cecedit? solebat nempe lethargum pati,
et cecidit infans saepe: rediturus tamen
sensim et subinde sensus: auferte interim:
nec casus hilares iste conturbet dapes.
AGRIP. nata, simulanda gaudia, tegendus dolor. 1130
OCT. didici tegere, gaudere non didici malo.
quam ferre miserum est, de quibus nequeas queri!
NERO sic sunt mulieres, si doles gaudent, dolent
gaudere si vis; semper oppositum tenent.
quin et gravatos video tibi vultus, Otho.
OTHO sit quaeso venia, Caesar, abeundi mihi?
NERO an tibi Salutis displicet festum meae?
an dolet? an horret? an times? an me fugis?
OTHO imo ad beati gaudia, et vota omnium,
sydus decoris, inclytae stirpis decus,
ubi tres in una Gratiae, et tota est Venus,
propero; sine illa vita vix vita est mihi.
NERO quaenam illa tanti?
OTHO quam magis laudet,magis
qui norit illam; nec tamen laudet satis,
quicunque norit laudibus plenam omnibus.
NERO quae sit refer.
OTHO Poppaea, deliciae meae.
measne dixi? dicerem caeli ac soli,
hominum et deorum; iure coniugii meas.
NERO miranda narras, quaeque non faciunt fidem,
nisi visa: quin me, nec mora, videndi subit
lubido, num sit caecus et mendax amor.
OTHO amor est, fatebor; sed nec est mendax amor,
nec caecus: etenim (vereor) incautus fuit,
qui fortiori tanta mea prodat bona.